CASPIUM Mare

CASPIUM Mare
CASPIUM Mare
instar lacus, unde dulces ei aquae, inter Caspios et hyrcanos montes est, a quibus nomen accepit. Dicitur enim et Hyrcanum mare. Strabo, l. 11. Καλεῖται δὲ αὕτη ἡ ςθάλαττα καὶ Υ῾ρκανία. Dionys. v. 50.
Η῞ντε καὶ Υ῾ρκανίαν ἕτεροι διεφημίξαντο.
Immensum spatium occupat, de quo tamen inter scriptores parum convenir. Mela. l. 3. c. 5. Mare Caspium ut angustô, ita longô etiam fretô. Vide sis illic Vossium. Strabo ubi supra, Ε῎ςτι δ᾿ ὁ κόλπος ἀνέχων ἐκ τȏυ Ω᾿κεανοῦ πρὸς μεσημβρίαν. Ubi sequitur vulgatam suorum temporum de hos mari opinonem. Putabant enim plerique omnes, mare Caspium nihil aliud esse, quam sivum Oceani Cronii sive Seprentrionalis, ut sinus Persicus ex Oceano meridiano ἀνέχει. Haec est Dionysii sententia, qui sinum Oceani secundi ita describit:
Δἐυτερος αὖτ᾿ δλίγος μὲν, ἀταρ ωπροφερέςτατος ἄλλων,
Ο῞ςτ᾿ ἀποκιδνάμενος Κρονίης ἁλὸς ἐκ βορέαο,
Καςπίῃ αἰπὺ ῥεεςθρον ἐπιπροίησι ςθαλάςςῃ
Quocum consentiunt duo Interpretes, Festum Avienum dico et Priscianum. Hic
Alter item est primô brevior, maiorque duobus
Hic prolapsus aquas, Boreali fusus ab alto
Terga procellosô turgescit Caspia fluctu.
Priscianus,
Hôc minor est, reliquis maior, quem Caspia tellus
Suscipit intrantem vastis Aquilonis ab undis,
Nomine Saturni quod Tethys possidet aequor.
Haec etiam Pomponii Melae, haec Plinii, l. 6. c. 13. sententia. At non eorum, qui nostrâ aetate de eo mari accuratius scripserunt, qui affirmant esse id per se, nec ullô modô, aut cum Oceano, aut cum alio mari misceri. Falluntur vero e recentioribus plerique, dum totam antiquitatem huius erroris insimulant. Nam quid illi novi docent, quod non iam pridem ab Herodoto sit traditum? Sic enim ille, Η῾ δὲ Καςπίη ςθάλαςςά ἐςτιν ἐφ᾿ ἑαυτῆς, οὐ συμμίσγουςτα τῆ ἑτέρα ςθαλάςςη. Diodorus quoque Siculus ait, Την` Υ῾ρκανίην esse καςθ᾿ αὑτην´. Ideoque maximus Philosophorum Aristoteles lacum appellat; mare tamen ab accolis vocari tradit Casaubonus. Horatius, l. 2. Carm. Od. 9. v. 2.
------- Nec mare Caspium
Vexant inaequales procellae
Usque.
Nic. Lloydius. Alias in 4. sinus distributum fuit, nempe Scythicum, Albanum, Caspium et Hircanum. Nunc mer Caspie, vel mer de Sala, ab urbe Salacinits in ora, et mer de Bacu, ab urbe cognomine in Media, et de Tabarestan. In illud se exonerant Rha, Iaxartes, Oxus, Cyrus, Araxes. Longitud. est 800. mill. pass. Latitud. 650. mill. pass. Hieme magna ex parte concrescit. Ei a Borea Tartarea deserta, ab Ortu Usbechia, ab Occasu Georgia, a Meridie Persia, Baudrand. Vide Texeiram.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MARE Caspium — dicitur nunc mer de Sala Seu mer de Baccu et ab aliis de Chouvarezem et de Tabristan, Russis autem Gualentza moore, et a reliquis maribus omnino separatum est. Vide Hyrcanum mare …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARE — Gallis la mer, Hispanis el mar, Italis il mare, Germanis die zee seu meere, Anglis The sea, Russis Moore, magna est illa aquarum congeries, quae Terram interluit. Eius partes exstantiores sunt maximi eius tractus, quos tabulae et globi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARE Hyrcanum — idem quod Caspium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALBANUM Mare — dictum est mare Caspium, ab Albanis, qui eius oram incolunt. Plin. l. 6. c. 13. Dein per oram Albani, ut ferunt ab Iasone orti. Fauces vero eius ad mucronem ipsum Udios tenere dicit, Scythiae populos. Vide Salmas. Ibid. p. 189 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • КАСПИЙСКОЕ МОРЕ —    • Caspium mare,          ή Κασπία θάλασσα, также Hurcanum mare, по имени живших поблизости его народов между Scythia intra Imaum, Гирканией, Атропатеной, Албанией и Северной Сарматией. По общему, еще при Эротесфене и Страбоне господствовавшему …   Реальный словарь классических древностей

  • FLUVII — α. Fluvii Russiae. Dwina quae vox Russis binarium denotat; quod fluvios Iugam, et Wuymam recipiat. Egreditur in mare Album, ad Emporia S. Michaelis, et S. Nicolai. Iuga, Furnerio Iug, similiter. Moscua, urbem Moscuam praeterlapsus, in Occam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURCAE vel TURCI — TURCAE, vel TURCI vulgo Turchi, et Musulmanni, Scythiae populi teste Pomponiô, l. 1. c. ult. a quibus orti iudicantur, qui tempestate nostrâ latissime imperitant, immanissimi et crudelissimi hostes Ecclesiae Dei et Christi. Turca (inquit Faber)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • CERAUNII — montes in Asia in Caspium pelagus obersi. Pompon. Mela, l. 1. c. 19. et l. 2. c. 3. Quin et Taurus mons in universum Graece Ceraunius dicitur. Plin. 1. 5. c. 27. Salmasive Ceraunios, et montes Caucasios, et montes Epiri, qui Acroceraunii aliter;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LACUS Perusinus — quem omnes antiqui Thrasimenum dixêrunt, in territiorio Perusino situs, complectitur in suo ambitu circiter 30. mill. pass. Lucidus est ac perspicuus, nec recipit alienas aquas, nec refundit suas: Insignis est huius aquae suavitas, adeo ut vivo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”